1366 novembre 24.

Perg. I,12

Edizione documento (1366 novembre 24)
19.
1366 novembre 24, Melfi.

† In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo trecentesimo sexagesimo sexto, regnante serenissima domina, domina nostra Iohanna Dei gratia Ierusalem et Sicilie regina, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis Pedimontis° comitissa, regnorum vero eiusdem anno vicesimo quarto feliciter amen, mense novembris, die vicesimo quarto eiusdem, quinte indictionis, Melfie. Nos Adinolfus de Capudseli reginalis annalis dicte terre Melfie iudex, Nicolaus de Jacoy puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie reginali autoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti puplico instrumento autenticationis fatemur atque testamur quod pretitulato die, ad preces et requisitionem nobis exinde factas pro parte venerabilis viri abbatis Massii Petra de Castro Sangri, reverendi in Christo patris et domini, domini Pandulfi Dei et apostolice Sedis gratia episcopi Melfiensis in spiritualibus et temporalibus vicarii generalis, ad Maiorem ecclesiam Melfiensem nos personaliter conferentes, ibique invenimus vicarium supradictum, qui asseruit et exposuit coram nobis sua interesse quoddam privilegium, ipsius Maioris ecclesie Melfiensis, Neapolim destinare pro tuendis et defendendis certis iuribus ipsius ecclesie memorate, ut non possint iura ipsa modo aliquo defraudari, sed de bono in melius augmentari et facere meliora, tamen pro tuciori cautela dixit ipsum privilegium penes se velle tenere, quod nempe nobis ostendidit et puplice legi fecit per me notarium supradictum, quod vidimus, legimus et intelleximus diligenter inpendenti bulla plumbea certorum filorum serice rubee sigillatum, omni vicio et suspeccione carens, et erat per omnia tenoris et continencie subsequentis [v. sotto doc. 1, inserto]. Quo quidem privilegio per nos diligenter inspecto et puplice lecto, predictus vicarius nos prefatos iudicem et notarium ex reginali parte requisivit et ex sua rogavit attente, nostrum super hoc officium implorando, ut ipsum privilegium ad ipsius Maioris ecclesie Melfiensis cautelam autenticare, exemplare, transuntare et in presentem puplicam formam reddigere deberemus, ut quotiens et quando ac ubi et coram quibus opus fuerit, de eo exinde assu(m)mi° valeat plena fides. Nos vero preces et requisicionem huiusmodi vicarii supradicti tamquam iuri congruas decernentes, et maxime quia iusta petentibus non est denegandus assensus, et officium ipsum nostrum, quod est puplicum, non possumus nec debemus alicui denegare, predictum privilegium ad cautelam ipsius ecclesie memorate autenticavimus, exemplavimus, transuntavimus et in presentem puplicam formam redegimus de verbo ad verbum, nichil in eo addito vel mutato, quod sensum mutet aut viciet intellectum, sed iuxta ipsius privilegii continentiam et tenorem. Quod scripsi ego predictus Nicolaus puplicus ut supra notarius qui predictis omnibus rogatus interfui, et ipsum meo solito signo signavi, signo et suscripcione mei predicti iudicis et nostrum subscriptorum testium subscripcionibus roboratum.
† Ego Adenolfus de Cupuseli qui sopra index
† Ego Nicolaus de Gilliotta testis sum
† Ego Philippus de Yacoi testis sum
† Ego Johannes Grillus testis sum
† Ego Martinus de Samadia testis sum
t[estes] Martinus de Sammadia, Philippus de Jacoy, Johannes Grillus, Nicolaus Pacconus et Heustasius de Amicis.
° Così A.

Edizione inserto (1076 febbraio 19)
1.
1076 febbraio 19, XIV indizione
inserto

In nomine sante° et individue Trinitatis. Ego Rotbertus dux ad honorem Dei eiusque Genetricis semper Virginis Marie in dedicationem Melfiensis ecclesie eiusdem scilicet sancte Mariae, ob redemptionem anime mee patrisque mei, ac matris, fratrum quoque uxoris et filiorum omniumque mee consanguinitatis, concessi eidem ecclesie centum colonos cum eorum possessionibus in Calabria, in castro quod digitur Regina, centum quoque solidos per singulos annos ad eiusdem ecclesie luminaria preparanda; hoc autem donum, eiusdem ecclesie presule Balduino, decano quoque ac preceptore, archidyacono et reliquis clericis petentibus, commutaui, concedens ei vicario iure abbaciam Sancti Johannis de Iliceto, quia Melfiensi ecclesie propinquior est et oportunior, cum omnibus pertinenciis suis, excepta consuetudine quam habent Melfitani in ecclesia Sancti Benedicti. Hoc autem donum ut ratum maneat nostris temporibus nostrorumque heredum sansimus et perpetuo iure firmavimus nostrique sigilli impressione signavimus. Hanc autem doni commutacionem fecimus anno ab incarnatione Domini millesimo septuagesimo VI.to, undecimo kalendas martias, quartadecima indicione. Huius autem concessionis confirmande gratia subscripsi propria manu. Ego Rotbertus dux. Hoc vero donum quicumque irritum fecerit anathema sit † Ego Rotbertus dux subscripsi † Ego Sicaildis ducis uxor subscripsi † Ego Rotbertus ducis filius subscripsi † Ego Rotbertus ducis nepos subscripsi † Ego Rogerius comes subscripsi Ego Taxonius nepos ducis subscripsi † Ego Marchisus cognomine Boiemont subscripsi † Ego Malgerius nepos ducis subscripsi
° Così B

Schedatura archivistica (1366 novembre 24)
19.
1366 novembre 24, Melfi
Redazione in pubblica e autentica forma

Segnatura: I, 12 A.S.V.
Datatio cronica: 1366 novembre 24, V indizione°
Datatio topica: Melfi
Trasmissione: originale [A]
Bibliografia: MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, p. 315
Scrittore o rogatario: Nicola de Jacoy, notaio regio

Regesto

Massius Petra di Castel di Sangro, agendo in qualità di vicario generale di Pandolfo, vescovo di Melfi, chiede a Nicola de Jacoy, notaio regio, di redigere in pubblica e autentica forma un documento indirizzato alla cattedrale di Melfi dal duca Roberto il Guiscardo, in data 19 febbraio 1076.

Dimensioni e stato di conservazione: cm. 50.1 x 17.2 Membrana, nel complesso, in discreto stato di conservazione, interessata dalla presenza di macchie dovute ad umidità. Sono presenti rosicature lungo il margine superiore e nell’angolo superiore destro, che però non interessano la scriptio.
Segni cancellereschi: sono presenti i signa crucis del giudice e dei sottoscrittori e il signum tabellionatus del notaio Nicola de Jacoy.
° Computo indiziale in stile bizantino.

Schedatura inserto (1076 febbraio 19)
1.
1076 febbraio 19, XIV indizione
Concessione ducale

Datatio cronica: 1076 febbraio 19, XIV indizione
Trasmissione: inserto [B] nel doc. I, 12
Edizione: MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, pp. 269-273 n. I; MENAGER, Recueil des actes, pp. 87-89 n. 23
Autore: Roberto il Guiscardo
Destinatario: Baldovino, vescovo di Melfi

Regesto

Roberto il Guiscardo, duca di Puglia, avendo precedentemente donato alla cattedrale di Melfi, intitolata a S. Maria, cento coloni del castro di Regina, in Calabria, unitamente ai loro possessi, nonché la somma annuale di cento solidi, ad istanza di Baldovino vescovo commuta detti beni con il monastero di S. Giovanni de Iliceto e i suoi possessi, in quanto più vicini alla diocesi melfitana, eccezion fatta per la consuetudine che i melfitani hanno sulla chiesa di S. Benedetto .